- TRIBUTUM Sacrum
- TRIBUTUM Sacrumin Hebraeorum Rep. dictum est, quod in sacros usus, divinô iussu, erogabatur. Cum enim publicorum Sacrificiorum, quae Oblationes seu Sacrificia Universitatis, seu Populi, nuncupata, bina essent genera; Alterum eorum, quae sive iugiter sive Sabbatis sive Neomeniis sive quotannis, ex Legis praescripto, Numer. c. 28. v. 2. etc. in templo velut nomine totius Universitatis offerenda: Alterum eorum, quae totius Populi, Levit. c. 4. v. 13. 14. quoties ipse qua Universitas deliquerat, tantum nomine erant facienda a Synedrio M. quod personam universitatis tum induebat. Prioris sumptus subministrabantur, ex Lege illa de dimidio siclo Sanctuarii, id est, integro ex vulgaribus. didrachmae Atticae aequiparari solito, a quolibet 20. annorum praestando, in cultum Tabernaculi Testimonii, ut esset filiis Israel in memoriale coram Domino, ut propitius esset super animabus ipsorum, Exodi c. 30. v. 12. Unde etiam Pecunia expiationum, Gap desc: Hebrew ibidem v. 16. dicitur. Eratque hoc Tributum annuum et perpetuum, stante Hebraeorum Rep. ac Templôpostmodum, ut Tabernaculô primo, solutum, idque inprimis ad coemenda Sacrificia illa publica, diurna, Sabbatica, menstrua, annua, quae Populo expiatoria erant. Tertia pars sicli sub initio Templi secundi, ob graviores tunc sacrorum operumque impensas, edictô temporariô adiecta est, Nehem. c. 10. v. 32. et ibi Rabbi Aben Esra. Dimidii autem Sicli Tributum ipsum idem erat, quod a Tito in oratione ad Iudaeos habita innuitur, apud Ioseph. Halos. l. 6. c. 34. ubi de Romanorum indulgentia verba faciens. Quodque maximum est, inquit, Tributum capere Dei nomine ac donaria colligere vobis permisimus. Post Templi vero excidium, desinente sacrificiorum usu, id ex Vespasiani sancito in Capitolium Romae deferre Iudaei iussi sunt, Ioseph. Halos. l. 7. c. 27. et Philo Legat. ad Caium. Vide quoque Tacitum, Hist. l. 5. et Cicer. pro Flacco. Solvebatur autem Tributum hoc, ante anni cuiuslibet initium, i. e. ante initium Nisan mensis, qui fere Martio Iuliano respondet; ideque quotannis primô die Adar mensis, qui proxime antevertit, edictô publicô per Tribus universas in urbibus tractibusque monitum est, ut quisque siclum in aunum futurum appararet, solveretque post dies 14. Decimô quintô eiusdem die, Trapezitae passun, per Urbes et Provincias commorabantur, ac canistrô aliquô siclos poscebant. Qui dederat, accipiebant; Qui non eum (tunc) dare non cogebant. Die enim 25. Adar, Trapezitae commorabantur in Templo ad exigendum Tributum illud, atque ab illo tempore, quicumque non daret, eum id facere cogebant, pignus ab eo capiendo, etiam amictum, Maimonid. Halach Siklim. c. 1. §. 9. Nemo enim praeter feminas, servos et minores excusandus erat, nec paupertate summâ. Vide Villalpand: Expl. in Ez. T. 2. l. 5. disp. 3. c. 56. It. in Apparatu urbis et templi, l. 21. seu de Pond. et Mensur. l. 2. Disp. 4. c. 31. Neque vero Sacrificia inde emebantur solum, sed ex eodem Aerario sacro suppeditabantur vestes Sacerdotales atque Pontificiae, aliaque ad cultum spectantia: Censorum item seu Curatorum Urbis, eorum qui Sacerdotes ritus immolandi atque id genus alios docerent, libros Hierosolymis descriptos corrigerent, iudicia exercerent, aliorum etiam eiusmodi Reip. ministrorum operarumque stipendia ac mercedes in muros, arces, aquaeductus, id genus coetera reficienda aliosque non dissimiles sumptus; solvebantur; idque iuxta Synedrii semper Magni taxationem, Maimonid. l. cit. c. 4 Quod supererat, sub anniexitum, holocaustis adiectitiis, quae Sacrificia altaris secunda, nuncupabantur, solebant insumi. Quod si Aerarium non sufficeret, ex aliis sponte oblatis, supplebatur defectus, Io. Seldenus, de Synedriis Veter. Hebr. l. 3. c. 10. Ubi addit, quamprimum advenerat dies Nisan. mensis primus, i. e. ipsum anni initium, Sacrificia publica tantummodo fuisle emenda, Siclis novum annum solutis, non vero iis, qui in anni praeteriti Aerario superflui manebant, ni forte nondum in annum novum, quae sufficerent, praestarentur: Adeo etiam, ut ametsi in sacrificia quottidiana tunc animalia pristini anni siclis coempta haberent, sive ad pristinos dominos redhibitione illâ transirent, sive venderentur, atque prorsus haberentur inter res profanas seu resecratas, pretiô in veteris oblationis Aerarium coniectô, quod similiter dicendum, quoties victimarum in sacra quottidiana coemptarum aliquot usus non eslet etc. De posteriore idem alibi. Vide et supra Thesaurarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.